Ugrás a tartalomhoz

Régi magyar irodalmi szöveggyűjtemény I.

Ács Pál (1954–), Jankovics József (1949–), Kőszeghy Péter (1951–)

Balassi Kiadó

26. fejezet - ISTVÁNFFY MIKLÓS

26. fejezet - ISTVÁNFFY MIKLÓS

Istvánffy Miklós (1538–1615) politikus, költő, történetíró. A költő Istvánfi Pál fia, Oláh Miklós pártfogoltja, Zsámboky János neveltje. Padovában tanult (1552–1556). 1559-től kancelláriai tisztviselő, később királyi tanácsos, alnádor. 1603-ban ő fogalmazta az Illésházy Istvánt törvénytelenül fej- és jószágvesztéssel sújtó ítéletet, 1608-ban azonban a nádorválasztáson alulmaradt Illésházyval szemben. Agyvérzést kapott, és visszavonult a közélettől. A Habsburgok feltétlen híve, a reformáció ádáz ellensége volt.

Műveltségét, rendkívüli nyelvtudását, írói tehetségét ellenfelei is csodálták. Jól verselt latinul. Kisebb történeti munkák (életrajzok, a hazai reformáció története stb.), valamint egy történeti forrásgyűjtemény mellett az 1590-es években hozzáfogott monumentális magyar történetéhez, amelyben Bonfinit folytatva az 1490 és 1613 közötti eseményeket dolgozta fel. Az 1606 és 1613 közötti időszakot tárgyaló 35–37. könyvnek csak a vázlata készült el, ez máig kiadatlan. Elsősorban a hadi és diplomáciai fejleményekkel foglalkozik. Előadás- és szerkesztésmódja drámai: hőseit beszélteti, sorsukkal, jellemükkel mélyrehatóan foglalkozik. A hősi erény példáival akarja kortársait tettre és optimizmusra serkenteni. Eszményképe Mátyás. Ítéletének mércéje a katolikus valláshoz és a császárhoz való hűség, a fölemelkedést egy derék Habsburg királytól várja. Az 1550 utáni eseményeket feldolgozó rész első kézből való értesülésekre, kortárs (részben kiadatlan, illetve elveszett) forrásokra, hadijelentésekre, a szóhagyományra és saját tapasztalataira támaszkodik, forrásértéke jelentős. Stílusában Liviust követi, latinsága világos.

Források: Nicolai ISTHVANFI Historiarum de rebus Ungaricis libri XXXIV, Coloniae Agrippinae 1622, 818–822 és Humanista történetírók, 485–494.

HISTORIARUM DE REBUS UNGARICIS

PARS LIBRI XXXIV

Quintus supra M. et DC. a partu Virginis annus iam sequitur, cuius memoria nova tyrannide, discordiis civilibus, celeri populorum defectione, et quod faedum auditu est, faedius visu fuit, patriae vastitate a civibus impie illata recens quidem est, sed iniucundae atque adeo acerbae recordationis. Hae namque mutuae cruentaeque dissensiones, praetextu quidem religionis; re tamen vera dominandi libidine subortae, tantam in peius et deterius rerum omnium mutationem attulerunt; ut pollutis antiquae et sincerae religionis placitis, corrupta militari disciplina, vitiatis moribus, nemo iam hominum, nemo Dei immortalis verecundiam habeat, non edicta principum, non eorum, qui religioni praesunt, praecepta atque instituta observentur: vagi milites ex pessimo servilique genere ac fece hominum collecti, ideoque licentia effrenes, iussu, iniussu, ubi velint, ubi libeat, impune vim libidinemque exerceant suam, non signa, non ordines servent: promiscui etiam caetus hominum, civilis neglecta ordinis ac concordiae cura, non religione, non moribus, non pietate a barbaris et incultis hostibus differre videantur, adeoque omnes spretis bonorum monitis proni in malum ruant. Quae omnia utinam non calamitatis ac cladis, certissimique interitus haud dubia signa, atque praenuncia Deus Optimus Maximus esse velit. Inicio huius anni traiecto Tibisco Boscaius Cassoviam venit, et in itinere ad Sigismundum Racocium Sirentium divertit; qui tametsi a caesare ad praefecturas, honores, et divitias evectus, et in senatum receptus erat, ad eum tamen descivit, cum compluribus aliis, quos ad deflectendum a fide, aut metus, aut novarum rerum cupiditas avertit. Inter eos praeter Homonnianos fuere Nicolaus Dersffius, Franciscus Magocius, Georgius Secius, Deseffii, et Perenii duo iuniores, ac omnis fere partium superioris Ungariae nobilitas. Sed prae aliis praecipua Pauli Niarii ac notabilis defectio fuit. Is siquidem pro Agria amissa nulli noxae ac paenae addictus, sed magis Varadinensi haud minoris dignitatis ac commodi praefectura a caesare accepta; deinde cum Praga venisset, stipendiis persolutis, ac donativo quoque cohonestatus, et in senatorium ordinem adnumeratus, cum primum tamen Cassovia attigisset, secus quam fide data promiserat, non sine magna ingrati animi malevolentia illius partibus adhaesit. Igitur factus animo insolentior Boscaius, literas ad Mehemetem Vesirium, ac ad Budensem purpuratum dedit, et ianiceros ac alterius ordinis Turcas auxiliares postulavit, accepitque; et coactis undique quantis potuit copiis, Bastae et caesariano exercitui occurrere non dubitavit; Nicolao Sennicio cum mille selectioribus peditibus, et CC equitibus, ac legato Alberto Magno Cassoviae in praesidio relictis. Erat Basta cum exercitu haud procul Sendrone; qui audito perduellium adventu, copias promovit; et concurrere duo exercitus ad Edelinum pagum, penes flumen Bolduam, quod ex alpibus Murano proximis ortum, deinde Sendronem praeterlapsum Saioni miscetur. Et primum impetum magna vi hostes sustinuere, ac diu praelium protraxere, donec advesperasceret quo tempore obscuritas noctis praelium diremit. Mane facto, cum crassiores nebulae coelum diemque obtexissent, Basta hostes necopinato adortus, in faedam fuga coniecit; primique omnium milites Magociani sublatis vexillis terga verterunt: deinde Boscaius et Homonnianus, cum praetorianis versus Serencenium profugerunt. Ianiceri et alii Turcae, qui numero fere DC erant, cum diu apud tormenta fortiter dimicassent, neque ea a caesarianis auferri paterentur, ad unum omnes caesi fuere, tormentis octo currulibus eorum potestati relictis. Cecidere in hac pugna praeter Turcas, perduellium circiter M. et D. Ex Bastae militibus pauci desiderati: duo tamen ex praecipuis Germanorum occubuere, a Turcis pro tormentis interfecti, Ludovicus Comes Erpachius; Hollachianae equitum turmae signifer, ac Fridericus Solmensis Comes iuvenis, qui biduo ante Pestanae legionis ab Iagenraitero desertae praefecturam a Basta erat consequutus. Ferunt Boscaium adeo adversae huius pugnae successu externatum ac perterritum fuisse, ut neque Cassoviam se recipere auderet: sed recta Agriam, indeque ad Turcas Buda profugere cogitaret: nisi Valentinus Homonnianus, quamquam iuvenis, animum ei, multis in medium adductis rationibus, erexisset. Ea victoria Sendronem Basta recepit, ac rursus Eperiessum cum victore exercitu contendit. Ubi non diu moratus Tocaium, quod ab Haidonibus in modum lentae obsidionis erat circumvallatum, nec tamen tormentis petebatur, periculo eximere decrevit. Igitur infra Eperiessum, transvadato Tarcio amne, Rosgonum, ac Misseium praetervectus, eo iter intendit. Cuius adventu cognito, Haidones relicta obsidione in varias dilapsi partes profugere, ipse vero commeatu ad multum tempus suffecturo, ac praesidio ibi relicto, et Georgio Rubero spe auxiliorum confirmato, rursus Eperiessum reversus est: hoste nusquam prodire obviam auso. Cum ibi in castris esset, et exercitus multarum rerum penuria premeretur, Matthiam principem, ut stipendia militibus primo quoque tempore mittere maturaret, admonuit. A quo curata ea absque mora sunt; ac XXIX currus, pecunia ac laneo panno argentoque elaborato, et multis aliis rebus onusti, quae ad ducenta millia aureorum numum precium aequare ferebantur, Eperiessum ire iussi sunt, comitantibus eos Philippo Comite Solmensi, ac Gothardo Starembergio, aliisque Germanis. Sed quum Filecum pervenissent, ac Tanhauserus ducentos equites ac totidem pedites praesidii causa eis petentibus adiunxisset, quo securius in castra veherentur, accidit singulari eorum, qui comitabantur, perfidia, ac caesaris et militum detrimento damnoque, ut qui tueri ea ab aliis debuerant, ipsi iidem diripiendis curribus et pecuniis nefarium animum adiicerent. Itaque interfectis ex aurigarum numero nonnullis, et aliis, qui strictis gladiis resistere ausi essent, equos et currus in proximam silvam abripuere; effractisque scriniis, et divisa inter se pecunia ac caetera praeda, pars ad Boscaium, pars in Poloniam ac alias regiones et latebras profugerunt. Solmensis et Storembergius, conscensis, quos sors obtulerat, equis effusa fuga Filecum repetivere; et Tanhauserius missis aliis equitibus, quorum fidem probatam habebat, praedones illos per silvas et montes frustra indagavit. Basta cognito hoc tam enormi perfidorum militum scelere, exercitum aegre, quin dilaberetur, retinuit; spemque fecit brevi aliam pecuniam aliaque stipendia affutura; dum modo per aliquod tempus officio fungi, ac dicto audientes esse vellent. Nec multo post Eperiesso digressus, Cassoviam terrore admoto tentandam ratus, spretis nivibus pluvia frigidiore immistis, quae turbato coelo decidebant, eo exercitum duxit, propiusque urbem castra locavit, missis per idoneos homines in urbem literis, gratiam caesaris et clementiam, ac eorum quaecunque ablata ab eis erant restitutionem pollicitus est, si redire ad officium pristinum vellent. Verum cives, communicato cum praefectis consilio, illum in Transsilvania quoque, plurima populis illis miserrime divexatis promisisse, quibus neutiquam stetisset, responderunt, ac in proposito pertinaciter perstiterunt. Interim sub eius diei vesperum Blasius Lippaius cum Haidonibus erupit, ut suburbia concremaret, ne caesarianis receptaculo forent. Verum a Germanis reiectus, in urbem rediit, cum aliquot socios glandibus traiectos amisisset. Captus tamen ex caesarianis fuit Leonardus Iellus Husti praefectus, vir strenuus, qui cum Mansfeldio Principe in Pannoniam venerat, et in urbem introductus; ubi a Nicolao Sennieio crudeliter interfici iussus est. Cum vero exercitus partim vim frigoris et coeli iniurias ferre non posset, partim vero multi ex minoribus praefectis se adversus religionem, quam ipsi eandem cum Ungaris, qui pro ea seditionem movissent, profiterentur, pugnare detrectarent, ac stipendiorum quoque tarditatem causarentur: nec Basta eis persuaderet, non negocium religionis sed dominatus agi; et supra has difficultates commeatus quoque penuria laborari ceptum est, ad VI. Idus Decembris castra Eperiessum reduxit, copiasque per pagos vicinos in hiberna distribuit; quarum ea fuit in cogenda praeda avaricia et crudelitas, ut omnium voluntates, etiam qui adhuc in partibus Caesaris persistebant, magnopere abalienarentur: adeo ut quum nomine Caesaris omnibus, qui redire ad obsequia vellent, obliterata praeteritae defectionis memoria gratiam offerret, eamque ostenso palam diplomate publicari iuberet, nemo tamen reperiretur, qui obtemperandum existimaret. Postea quoque saepius a milite ob stipendiorum tarditatem impensius tumultuatum est: et ipse modo precibus et pollicitis, modo certa temporis ac diei, ad quem pecunia adforet, denunciatione, iratos ac sua flagitantes aegerrime placavit, in officioque quantum potuit continuit. Dum in hunc modum procrastinando res differtur, ac Caesariani per pagos distributi in hibernis ociando ac praedando tempus transigunt, Haidones Cassovia de nocte egressi, in eos, qui Sovarii, et S. Petri pago erant, intempestae noctis tenebris irruperunt: ubi Carolus Colonicius cum suis equitibus hospitium erat sortitus. is quamquam e somno experrectus, interioreque tantum tunica indutus, improvisos hostes adesse sensisset, ignominiae tamen loco ducens, si vel iniquiore loco pugna abnueret, diu pugnando ac reluctando hostibus repellendis obstaculo fuit. Sed postea illi, iniecto tectis igne, pagum succederunt, captoque Pettingerio et abducto, et Copello signifero interfecto, Cassovia redierunt, cum ex ipsis quoque circiter XXV cecidissent, multique sclopetis vulnerati discessissent. Interim vero quum vulgus militum nullo modo amplius in castris persistere absque stipendiis vellet; ea vero nusquam apparerent; Basta eos, ut durare vellent, acri sermone adhortabatur, ac propemodum adferendae pecuniae certa propemodum spem praebebat: debere ipsos duobus iam praeliis victores, et nec pedite, nec equite, nec numero, nec militum genere, ac delectu hostibus inferiores, aliquantisper rerum difficultates aequo animo ferre, donec patiendo et vigilando, Deo Opt. Max. concedente, ipsoque annitente, brevi integra victoria paretur: fortibus viris, quales ipsi se multis praeliis et bellis ostendissent indignum fore, deserta corruptaque victoriae spe, de reditu cogitare, ac tantum flagicii committere, quo tam sibi duci ipsorum, qua universo exercitui ac Germanico nomini, aeternae ignominiae infiamiaeque dedecus inuretur. Sed quum nullis hortamentis, nullis artibus permoverentur; iamque Vallones, sublatis signis iniussu suo abitum pararent, fremens ac gemens fortunamque incusans, quae incomparabilis gloriae victoriam, faeda militum consternatione et contumacia sibi e manibus eripuisset; quamquam ipse ius imperii haberet, manus tamen necessitati dedit, et signa canere ad profectionem iussit, adeoque ante exortum solis una cum tormentis et impedimentis Levocia versus iter direxit: atque ibi per aliquot dies substitit, expectabundus, an milites spe aliqua exolvendi emeriti stipendii delinitos in officio continere posset. Basta in hunc modum discedere coacto, Boscaius, confluentibus quotidie ad eum praedae aviditate militibus, quibus maxima et inaudita peccandi impunitas et licentia erat, resumpto animo, non Tocaium duntaxat, sed et Sacmarium obsidione cingendum deliberavit, ac emissis diversissimas in partes haidonibus, veluti crabronum examinibus, uno eodemque tempore varias arces, que adhuc caesari parebat, ad defectione solicitare, ac loca negligetius custodita in potestate redigere cepit. Misso igitur cum duobus millibus haidonum Francisco Redeio, Corpona primum occupavit, quae ei metu coacta portas aperuit, Situiani et Chabragiani, ubi tormentarii, qui Hatvano profugerant, reliquisse dicebantur, sponte se dedidere, et Iohannes Verebelius absque cunctatione Vaciam tradidit, sed loco manere permissus fuit. Filecum autem Thomas Bosniacus, qui ad eius factione transierat, ab Honorio Tanhausero, et Hieronymo Arconato Silesio custoditum, cum duobus millibus haidonum, ac ianicerorum cohorte, et agresti, quae circum habitabat plebe, tam arcta obsidione circumdedit, ut exire aut egredi nemo posset. Trincinium vero, quod a XL Germanis militibus, e cohorte Hoffquirchiana delectis pigre admodu custodiebatur, civitate se dedente, ab Iohanne Silasio, et Stephano Carolio, ac quodam Rutheno Belistecio (is postea furti convictus in furca pependit) obsessum fuit. Leva oppidum a Colonicio uxoris Sophiae Pereniae, qua duxerat, iure possessum, Redeiani haidones, iniectis de nocte facibus, totum combussere, arce intacta relicta, quod ea ab ipso Colonicio defenderetur. Saduaram LX milites Germani, qui praesidio impositi erant, ad primum haidonum conspectum faedo pavore perculsi similiter dediderunt, quam contempto hoste facile retinere potuissent, quum tantae firmitatis ac munitionis esset, ut a Suendio olim totis viribus obsessa ac diu oppugnata non nisi deditione capi potuerit. Zoliensis quoque arx, et oppidum muro cinctum, cui Lucas Fefferius praeerat, a paucis haidonibus lenta obsidione premebatur, ut quemadmodum alia loca quaelibet, ita hanc quoque omnibus praeclusis aditibus, ne quid alimenti importari posset, fame et rerum inopia adactam ad deditionis necessitates compellere possent. Eodem tempore arx quoque Viglesia, quae olim procerum Rascanorum fuerat, obsidionem tolerabat: cui Christophorus Rappachius Semniciensis Camerae Metallicae praefectus, cum uxore et liberis erat inclusus. Hanc ab Haidonibus bis terve oppugnatam, ille cum paucis suorum, cesis haidonum amplius CC fortiter et impigre conservavit. Impari tamen virtute fideque Balthasar Covacius qui Palanco et Dregelio praeerat, alii, qui Nogradi, Buiaci, et aliis arcibus erant, ad hostes defecerunt. Quum inter haec Boscaius Cassoviae moraretur, ac Bastam discessisse cognovisset, Nicolaum Sennieium, et Blasium Lippaium cum valida haidonum manu Eperiessum misit, qui primum verbis tentarent, an cives adduci ad aliquas deditionis conditiones possent; deinde si id non procederet, etiam vim adhibere conarentur. Igitur cum ad eorum clamorem, quo urbem sibi tradi postulabant, ac nomine Boscaii incolumitatem pollicebantur, nihil responderent, admovere maenibus scalas, ac suos ad scandendum incitare ceperunt. Verum a Germanis militibus, eorumque duce Georgio Emerico Puchainio, quos Basta in praesidio urbis reliquerat, reiecti ac glandibus et tormentis vulnerati re insecta Cassoviam, unde venerant, redierunt. Postea Boscaius, discessu Bastae magno metu liberatus, ad Serencium ire decrevit, ut ibi comitia factionis suae hominibus, quos iam ad ingentem numerum, partim vi et metu, partim odio Germanorum excrevisse videbat, publicaret. Sed prius quam eo proficisceretur, Blasium Lippaium, sive ut eius opibus, quas ingentes urbis Cassoviae ac nobilitatis direptione congessisse fama erat, potiretur, sive stolida quadam eius temeritate offensus, qua rerum et consiliorum eius rationibus licentius quam par erat sese immisceret, eumque ab se potissimum ad tantum regii honoris et amplitudinis fastigium evectum esse, nec se inscio inconsultoque, honores et magistratus cuiquam conferri debere dictitaret, e medio tollendum constituit. Dedit igitur eius rei conficiendae negocium Michaeli Cataio, Nicolao Sennieio, et Alberto Magno. Qui illum ad caenam invitatum, in hospitio Cataii, dum per angustum quendam et tenebricosum locum in proximum cubiculum transiret, adactis in pectus et ventrem pugionibus, contrucidarunt: et cadaver servis eius ad sepulturam tradiderunt. Fuit Lippae ex ignobili ac sordido hominum genere, quos Cinganos vocant, ortus; multis latrociniis, periuriis, furtis, proditionibus infamis, ideoque eo vitae exitu non prorsus indignus, si ab alio, quam Boscaio caesus esset, cui ultima proditione et pugna Adoriana non inutilem, quamquam infamem operam impendisset. Uxor eius, exuta spoliis per saeviciam mariti congestis, ac catenis aureis, quibus collum impudenter ac indigne onerare solebat, ad pristinam inopis et servilis vitae conditionem redire coacta est: illeque peracta caede postea subiiciebatur crimini, ac perfidiae, quod occulta cum Basta et Germanis consilia habuisset, quibus Cassoviam eis tradere voluisset. Interea quum comitia, quae caesar ad initium huius anni promulgaverat, his perniciosis motibus interturbata solutaque essent, ii, qui e senatorum numero convenerant, communicato inter se consilio, Viennam profecti, Matthiam principem orarunt, ut quamquam ipsi sicuti nihil magnopere timendi, ita nihil contemnendi auctores esse vellent; tamen missis ad Boscaium legatis experiretur, quibus modis extinguendo ei igni obviam iri posset: et an ille oblata aliqua spe pacis sanari posse videretur. Sed quum princeps nihil se ea in re a caesare documenti accepisse respondisset, neque tamen prohiberet, quin Senatores, si ita ipsis videretur, aliquos ex suo ordine ad eum ablegarent, absque mora missi fuere Demetrius Napradius episcopus Besprimiensis, et Sigismundus Forgacius, qui eam provinciam promptis animis obiere: rati se pro vetere amicitia, quae ipsis cum Boscaio intercessisset, illum ad amplectendam concordiam haud aegre adducturos. Sed longe aliam in eo mentem rebus ex animi sententia succedentibus, alios spiritus elatiores, quam putarant, repererunt. Nam quum primo ad Bastam, qui nondum se Eperiesso, ut ex hibernis moverat, venissent, illumque de suo adventu certiorem reddidissent, aegre admodum eos in sui praesentiam admisit: et cum tandem serius admisisset; postquam non caesaris, nec principis, sed privato senatus nomine acturos venisse cognovisset, rebus infectis, remisit, atque ii non ea qua profecti erant, via ob metum haidonum vias obsidentium, sed per fines Poloniae redierunt.

[…]